A 15th century Latin chronicle, "Chronicon Holsatiae vetus", found in Gottfried Leibniz's Accessiones historicae (1698) is
given as a reference by
Comyns Beaumont, Mason Bigelow and many others but is rare as a physical book and rather
surprisingly difficult to track down as an e-book.

I have managed to find an e-book version (in latin of course) in two volumes.

Volume I

Volume II

I recently checked this page and found the links no longer worked,
luckily I was able to find another link. The Chronicon Holsatiae vetus appears in volume 1.
Volume 2 appears to be a separate work the Chronicon Alberici
although Hathi Trust which provides the books presents it as vol 2 of the Leibniz.

VETUS CHRONICON HOLSATIAE

Chronicon Holsatiae Vetus
Sub Nomine Continuationis Chronici Slavorum Autore presbytero Bremensi Nusque ad annum 1448

CAP. 1.

IN principio creavit Deus cœlum & terram : In cœlo spirituales Angelos cives ; In terra terrenos peregrinos, in
cœlum transferendos, hominem ad imaginem & similitudinem suam reƈtum & intelligentem. Atque ei ut subdito
mandatum dederat, cui si obediret, civis fieret ; Sin autem ; projeceretur & extra cœlestem civitatem, & civium
numerum remaneret in terra. Hic primus homo Adam, mandatum Dei non custodiens, ejeƈtus est ê Paradiso
terrestri atque cœlesti, & genuit filios & filias in ærumnâ multa. Duos autem genuit nominaos Cain & Abel ;
Cain primogenitum in peccatorem Qui ut in terra dominaretur, condidit civitatem nomine filii fui Enoch. Hic
invidens frari suo Abel, qui in terra civitatem non condidi, sed cœlestem civitatem diligens, Deum super omnia
colens, de pinguibus animalibus obtulit Deo sacrificium. Et Cain de minutis frugibus terrae, ad cujus munera
Deus non aspexit. Ideo Abel fratrem suum enterfecit. Malus bono propter bonum invidens secum inhabitare
terrenam civitatem non finebat. Loco cujus justi primi sacerdotis spiritualis personae, cœlestis civitatis
inhabitatorem spiritualem hominem Seth, de quo Christus carnem sumere volens ad redimendum hominem,
qvem creavit. Hic Seth genuit filios à qvibus Deus & superna civitas diligebatur, usque ad diluvium aquarum
totius orbis. Et à primo homine Adam usque Noë, cujus tempore diluvium inundavit fuerunt oƈto personae
intermediæ ; Sic qvod in decimo homine justo nato ab Adam fuit diluvium purgans à peccatis iniverium
mundum. Nam primogenitus Cain & fui filii fuerunt peccatores coram Deo. Et illo tempore fuerunt gigantes in
terra & filii Dei (Nati à justo Seth) concubuerunt cum filiabus Cain & ab ipsis perversi faƈti, ideo Deus per
diluvium purgavit universum mundum, praefigurans peccatores per baptismum in aqua gratia Christi esse
purgandos. Et à principio mundi usqve ad diluvium fuerunt anni mille sexcenti sexaginta sex.
CAP. II.

MUndo per aquam purgato Deus dedit præceptum non interficere & effundere sanguinem. Jusutus vero Noë
Patriarcha, tres habuit filios Sem, Cham & Japhet. A Sem primogenito filio, exorti sunt filii & cives cœlestis
civitatis, à qvibus Christus carnem suscepit. Peccatores & Judices Spirituales. Sem genuit Arfaxat, qvi genuit
Sale, hic genuit Heber, a qvo Hebræi moninati funt. Nam filius ejus Phaleg in consusione linguarum retinuit
linguam Patris sui Heber, unde Hebraica lingua diƈta est. A qvibus Hebræis Prophetae, Judices, Reges,
Sacerdotes, & tandem Christus & Apostoli exorti sunt. Secundo – genitus filius Noë Cham qui cum vidit patrem
suum nudum jacentem, & verecundiam Patris fratribus demonstrans, qvi tamen eam videre nolentes, sed
vestibus cooperuerunt. Ideo Pater evigilans, diƈti filii, filium Chanaan maledixit, dicens : Melediƈtus Chanaan,
servus servorum erit fratribus suis. In hoc maledicto nomine prima servitus esse cœpit, qui etiam Cham genuit
Chus, qvi genuit Nemroth gigantem, qvi fuit robustus venator, & primam civitatem post diluvium condidit,
Babylon inclutam & nobilissimam civitatem & turrim in ea, cujus altitudo attingebat cœlos. Et hæc turris à filiis
Noë, nepotibus & pronepotibus septuaginta duobos fuit construƈta. Et ab illis septuaginta duobos funt exorta
linguagia, remanente in filio Heber prima lingua ab initio cum homine à Deo data. Et ab his septaginta duobos
universus mundus in linguis suis est divisus. Nemroth venator contra verum Deum ædificata prima civitate
Babylon post diluvium primum dominium in populo gerebat. A Sem justo primogenito Noë usqve ad Abraham
Patriarcham eleƈtum à Deo fuerunt decem generationes. Et terminabatur secunda ætas, habens annos
ducentos nonaginta duos.
CAP. III.

Ab his tribus filius  Noë mundus divisus est in tres partes, Asiam, Africam & Europam. A primogenito Sem
major pars terræ scilicet Asia nominata, quæ habet in se regna Indiam, Persiam, Medos, Chaldeam,
Mesopotamiam & regnum Assyriorum. Et hæc Asia habet qvasi mediantetotius orbis in merirdie per Orientem
ad Aqvilonem. A secundo filio Noë Cham secunda pars terræ, scilicet Africa, possessa est, quæ tendit à
meridie ad Occidens, & habet in se regnum Ægyptum, Æthiopiam, Carthaginem & terram Chanaan, in qua
Jerusalem & terra promissionis sita est. Ab ultimo filio  Noë scil- Japhet & semine ejus tertia pars terræ dicitur
possideri, qvæ tenditur ab Occidente ad Aquilonem, & habet inse regna Græciam, Scythiam, Siciliam, Italiam,
Hispaniam, Franciam Almaniam & Germaniam. De his tribus filiis  Noë patriarcha prædixit futura dicens:
Maledictus Caanaan filius Cham, servus servorum erit fratribus suis & Benedictus Dominus Deus Sem, sitq;
Chanaan servus ejus. Dilatet Deus Japhet & habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus. Hæc
prophetia impleta fuit per Alexandrum Magnum de Graecia natum. Ascendens in terram Chaldeorum
Persarum & Medorum, qvæ fuit pars Sem & inhabitabat ibi, ac regna illa regno Græciæ adjiciens. Et super
omnia in Romanis fuit tota impleta. Nam Roma quæ est caput Europæ, vicit & subjugavit omnia regna mundi, &
terram Chanaan,qvæ prius à filiis Sem scilicet Judæis fuit devicta & per eos posessa, à Romanis Principibus
Tito & Vespasiano fuit in servitutem redacta.
CAP. IV.

A Braham à Sem benedicto filio Noë descendens & habitans in Chaldea, cum homines  à cultu veri Dei
declinabant. Thare Pater Abraham solus cum filiis suis unum verum Deum adorabat, qva propter odio habitus
Deus illum monebat, ut terram illorum perversorum exiret. Et mortuo Thare Deus Abraham de Ur Chaldeorum
eduxit, & terram Chanaan, quam sibi & heredibus suis, hereditariam terram id est promissionis jusserat
possideri. Cui Abrahae Deus benedixit & promisit quod in semine ejus id est in Christo benedicerentur omnes
tribus terræ. Qui duos habuit filios primogenitum Ismael ab ancilla secundum carnem natum, à qvo Reges &
Duces terræ processerunt. Alium filium dedit sibi Deus exlegitima uxore, sterili, ipso sene existente, natum
Isaac vocatum, à quo Israel id est viri videntes Deum ad spiritualem vitam cœlestem pertinentes ortum
deduxerunt. Hinc Abraham tempore olim Regis Nineve fuit natus. Et non longe post constructionem magnæ
terrenæ civitates Babylon. Et ultra mille annos ante alterius magnæ civitatis Romæ in Europa sitæ ortus. In
civitate terrenà habitationem nullam habuit, sed hic peregrinus in terra in tentoriis degens ad cœlestem
civitatem inscribi potius eligebat. In hoc Abraham habuit principium tertia ætas, quæ duravit usque ad tempus
regni seil. David & Salomonis & fluxerunt anni nongenti qvadraginta duo.
CAP. V.

Quarta ætas mundi cœpit à David Rege usque ad transmigrationem filiorum Israel, per Chaldæorum Regem
Nabogodonosor in terram suam, in quâ septuaginta annis captivati permanserunt, & fluxerunt anni
quadringent septuaginta tres à David usque ad transmigrationem. Nam usque ad illud tempus Reges fuerunt
in populo Dei, David Rex eximius Prophetarum, qui librum Psalmorum Deo in cythara decantabat, & cultum
divinum maximè decorabat. Filius ejus Salamon Rex & sapientissimus hominem templum Dei miro modo
ædificans, proverbiorum, Cantica Canticorum, & Ecclesiastem inspirata Prophetiâ exarabat. Horum Regum
tempore in populo unius veri Dei cultore, in Italia Roma nondum erat cœpta, sed in ea Latini dominabantur
exorti ab Aenea Rege è Trojana civitate à Græci destructa. Et postmodum tempore Robeam filii Regis
Salomonis Roma in Italia à Romulo & Remo duobus fratribus illegitimè natis condita est. Altera Babylon,
civitatis magna terrena, à qva totus orbis subjugatus est, secundum Prophetiam Danielis. Rex
Nabogodonosor videns magnam statuam, cujus caput erat aureum, pectus & brachia argentea, venter &
femora ex ære, tibiæ autem ferreæ. Pedem autem pars qvadam terrea, qvadam futilis: Et abcissus es de
monte lapis sine manibus, & percussit statuamin pedibus ejus & cimminuit eos. Tunc contrita sunt pariter
ferrum, testa & argentum & aurum, & redacta qvasi in favillam istius areæ, qvæ rapta sunt vento, nullusque
locus inventus est in eis. Lapis autem qvi percussit statuam factus est mons magnus. Hæc visio sic declaratur.
Nam statua sive imago ex auro, argento, ære, ferro & testa fuerunt regna mundi. Nam majus regnum in toto
orbe nobilissimum ac ditissimum fuit regnum Chaldæorum auro comparatum tempore Regis Nabogodonosor,
& post eum suscitatum fuit regnum minus ut argentum, quando civitas Babylon destructa Reges Medorum
regnabant toti orbi. Post hæc Alexander M. de Græcià consurgens velut æs regnans, minus argento omnem
terram subjugavit. Demum Romani Reges velut ferrum comminuerunt omnia regna mundi. Tunc scilicet illis
Romanis regnantibus abscissus es lapis de monte sine manibus. (Et percussit statuam in pedibus ejus &
comminuit eos. Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa & argentum & aurum, & redacta quasi in favillam istius
areæ, qvæ rapta sunt vento, nullusquen locus inventus es in eis. Lapis autem qvi percussit statuam facus est
mons magus. Hæc visio sic declaratur. Nam statua sive imago ex auro, argento, ære, ferro & testa fuerunt
regna mundi.) Christus firmus ut lapis de monte, patre superno sine manibus abscissus de virgine sine
commixcione virili natus in terra omnia regna superiora destruens per se ipsum docendo homines non hanc
terram & terrena caduca diligere, sed se humiliare sub manu omnipotentis Dei & per humilitatem ascendere
ad cœlestem supernatam civitatem, cujus regni non erit finis. Hic erminatur in Christo qvinta ætas mundi, quæ
continet annos quingentos septuaginta quinque.